| Livre I - partie 1 | Livre I - partie 2 | Livre I - partie 3 | Livre II | Livre III |
This digital edition by Joseph H. Peterson,Copyright © 1999. All rights reserved.
Note: If you find this document and others in the archives useful, please donot copy except for private use.
OSTQVAM, auxiliante Domino nostro Iesu Christo Saluatorefidelium animarum, primos artis nostræ libros duoscompleuimus, in quibus Steganographiam nostram vtcunqedescripsimus: oportet nos hunc tertium librum illisconiungere, & mirabilibus adinuentis mirabiliora copulare.Inuenti in quodam libro cuiusdam antiqui Philosophi,qui dictus est Menastor, esse possibile, vt quadã arte mentis nostræ conceptumamico notum faciamus, quantumlibet absenti, in 24. horis, sine verbis, sinelibris, & sine nuncio, perfectissime, latissime & secretissime. Cum autem desideriosciendi vehementissime ducerer: coepi velle experiri dictionum veritatem:& post multos labores tandem inueni ipsam scientiam experientia probatam.Maximum est huiusmodi artis secretum & tantis obscuritatibusinuolutum, vt nulli facile sit peruiu~. Menastor enim nimis obscure & paucisverbis mysterium inuoluit: tantisqe viribus, vt secretum maneat, vsus est,vt post eum adhuc nullus reperiri potuerit, qui ausus sit eius sermonem aliquodocumento facere clariorem. Ego autem metuens, tam mirabile opus propternimiam obscuritatem vilipendi ab imperitis, aut tandem igni cremari: cu~ ineo multis probationibus iam diu sim expertus: ita illud literis commendareapertioribus volui, vt & viris eruditis ac in magicis studiosissimis, cum Deiauxilio, possit aliquatenus fieri peruium: & tamen imperitis Rapophagis omnitempore maneat occultatum, & nullatenus eorum obtuso intellectuicognitum.
Dixit autem Menastor: Septem sunt planetæ, quibus septem præsuntAngeli, & illis sunt 21. spiritus subiecti, per quos nuncianturarcana. Horum nomina per tabulam exponamus.
| R. | R. | |
| Mansiones spirituum cum planetis vr.M.L.n.c. | ||
| S. | Roth. | Roth. | Roth. | |||||
| Sadael | 1 | --- | 675 | 663 | | | 651 | ||
| Oriffiel | Poniel | 2 | --- | 700 | 688 | | | 676 |
| Morisiel | 3 | --- | 725 | 713 | | | 701 | ||
| Floriel | 1 | --- | 575 | 563 | | | 551 | ||
| Zachariel | Ariel | 2 | --- | 600 | 588 | | | 576 |
| Raphael | 3 | --- | 625 | 613 | | | 601 | ||
| Amael | 1 | --- | 475 | 463 | | | 451 | ||
| Samael | Asmael | 2 | --- | 500 | 488 | | | 476 |
| Nebiel | 3 | --- | 525 | 513 | | | 501 | ||
| Laniel | 1 | --- | 375 | 363 | ) | 351 | ||
| Pasael | 2 | --- | 400 | 388 | ) | 376 | ||
| Michael | Vanriel | 3 | --- | 425 | 413 | | | 401 |
| Zabdiel | 1 | --- | 275 | 263 | | | 251 | ||
| Sacmiel | 2 | --- | 300 | 288 | | | 276 | ||
| Anael | Adoniel | 3 | --- | 325 | 313 | | | 301 |
| Carmiel | 1 | --- | 175 | 163 | | | 151 | ||
| Raphael | Nabeyel | 2 | --- | 200 | 188 | | | 176 |
| Pathiel | 3 | --- | 225 | 213 | | | 201 | ||
| Remafiel | 1 | --- | 75 | 63 | | | 51 | ||
| Gabriel | Tespiel | 2 | --- | 100 | 88 | | | 76 |
| Theoriel | 3 | --- | 125 | 113 | | | 101 | ||
| Roth. | Schw. | R. | S. | |||
| S | Aniel | Wenasor | 631 | 20 | 642 | 639 |
| H | Saturnus | Schamaro | 627 | 20 | 638 | 646 |
| I | Kraluotos | Thubrays | 626 | 20 | 650 | 634 |
| Ymarona | Tzatzraym | 628 | 20 | 639 |
Isti sunt septem Angeli planetarum secundum traditionem antiquorumsapientum, quorum quilibet ducit Mundum annis trecentis quinquagintaquatuor mensibus bis binis in ordine suo. Orifiel est Angelus Saturni,qui à principio creationis gubernauit Mundum annis 354. mensibus 4. PosteaVenus, deinde Iuppiter, post illum Mercurius, ac deinde Mars, postea Luna,postremo Sol. Quilibet annis 354. mensibus 4. suum Angelum in tabula sibicommuni scriptum dominium Mundi habuisse describitur. Itaque temporediuuij ferunt sapientes Samaelem Angelum Martis seruiuisse Imperio regiminis:Gabrielem autem Angelum Lunæ tempore confusionis linguarum:Michaelem Angelum Solis, tempore exitus Israelis de Ægypte. Etquidem si quis assertioni præfatæ adhibet fidem, per semet ab origine Mundifacile mutationes temporum,& gubernationem Angelorum vsque ad suam ætatem præscriptoordine poterit supputare. Nos autem ea, quæ nostro conducuntproposito, prosequentes, septem Angelis planetarum prædictis21. subiectos alios spiritus, hoc est, vnicuique tres non ambigimussecundum huisusmodi artis nostræ instutionem: per quos intentionisnoftræ operamur effectum. Ordinem planetarum consuetum obseruabimus,à supremo omnium Saturno incipientes vsque ad Lunam: primocuius libet principalis angeli operationem conscribentes, ac deindesubseruientiam: & capitula per ordinem coniungentes.
ATVRNVS, planetarum omnium altior & supremus motu naturatardus, frigidus, quia remotus, difficilis, grauis, á punctosui principii 650. annis vsque ad punctum prime stationis in quolibet signo mentibus commorans 30. naturali proprio motu mouetur626. Eius primus & supremus Angelus vocatur, secundumopinionem antiquorum, Orifiel, qui habet sub se alios tres principalesSpiritus, videlicet Sadael, Poniel & Morifiel, de quibus suodicemus & loco & ordine, Per hunc autem Orifielem magnumSaturni Angelum fiuntmultæ & diuersæ operationes in Steganographia. Per ipsum possumusmentis nostræ arcanum notu~ facere amico, artem scienti,vbicunque fuerit: per literas si placet: vel etiam sine literis& alia multa mirabilia facere, que nemo intelligit alius,qui in hac nostra scientia imperitus fuerit. Itaque volens perhunc Angelum in Steganographia quippiam operari, maxime in dieSaturni, & in his rebus, negociis & causis, que pertinentad Saturnum: in primis necesse est, vt motus eius noueris varios& diuersos. Et varios primum, purum, proprium, mixtum, rectum,retrogradum & confusum. Et in his omnibus non solum generalesregulas ab Astronomis traditas (quia licet maxime conducant huicscientiæ nostræ, tamen non penitus sufficiunt) sedetiam particulares sciat necesse est. Pro fundamento igitur præsuppositistabulis & regulis de motibus planetarum, quos omnino scireoperantem in hac arte necessarium est: speciales regulas &tabellas punctualium motuum per singula capitula huius operisadiecimus, sine quarum obseruatione nemo in hac arte poterit operari.Et nota, quod dies cuius libet planetæ in quatuor partesæquales diuiditur, quarum primam, i.horas inæqualestres angelus ipsius planetæ principalis obtinet: & reliquastres partes eius substituti per ordinem consequuntur.Exempli gratia;In die Saturni Orifiel, primus angelus eius tres horas ab ortusolis inæquales, quæ dicuntur horæ planetarum,possidet: secundas tres primus Angelus eius Sadael. Tertias tenetPoniel secundus: & quartas tres horas Morifiel Angelus Orifielistertius. Sub primis tribus horis diei tam Saturni quam cæterarumstellarum in rebus Saturno appropriatis operandum est per Orifielem;sub secundis per Sadaelem; sub tertijs per Ponielem: & subvltimis tribus per Morisielem. Et omnes operationes secundum motumSaturni aut prosperum effectum accipiunt aut debilem. Sed iamtabulam punctualem ponamus.


Medio motu Saturni in secundum diem, gradum & horam ex tabuliscommunibus cognito, diligenter in primis obseruandum scias; vtru~sit directus an retrogradus; purus, proprius, mixtus aut confusus.Hoc aute~ ex tabulis communibus non inuenies. Id circo præscriptamtabulam ordinauimus, in qua punctum principij motus eius &finis poteris inuenire qualibet hora, diuisis gradibus simul intercurrentibusin particulis minutorurn. Ita videlicet ad quodlibet minutum induas, tres vel quatuor partes horarias secundum proportionem motuspuri aut confusi, hoc est, aliorum planerarum coniunctione &separatione obseruata, diuidatur: impossibile est enim vel perstellas vel per Spiritus stellarum te posse ad effectu~ huiusartis peruenire, nisi motu punctuali cognito & diligentissimeobseruato tuas operationes ad qualitates planetarum proprias nouerispræcise ordinare. Nam in diuersis gradibus, signis, diebus,horis, minutis, secundis, tertijs & quartis planetarum effectus,quo ad hanc scientiam, diuersimode variantur. In quolibet enimgradu 25. mutationes diuersas obseruauimus & inuenimus: vnde& quemlibet gradum in totidem partes diuidere principalesnecessarium nobis videbatur. Ista autem diuisio non habet locumper omnes gradus, sed in illis duntaxat, in quibus stellænobis ad hanc artem conducentes oriuntur, cum quibus fit operatioad significandum absentibus omne, quod volumus, ministerio Spirituumsine literis, sicut dicemus. Itaque prima tabula diuisionis graduummotus Saturni, quam præmisimus, primæ quartædiei vel noctis deseruit perpetuo in his, quæ pertinentad operationem Saturni & principium eius; secunda vero adsecundas tres horas, tertia ad tertias, & quarta ad quartas.Deinde subiecimus punctualem ordinem motus ipsius Saturni in ascendendo,quando videlicet fuerit in vno ex primis quatuor signis,quæ sunt Aries, Taurus, Gemini & Cancer. De reliquis octosignis etiam tabulam ordinabimus conseuentem.



VAMVIS in præsenti capitulo specialis nobis tractatus habendussit de motibus Saturni & spiritibus eius, ac de operationibusin Steganographia per ipsos: ne tamen semel oportune dicta cogamurin quolibet capitulorum repetere: monendus lector studiosus fuerat,vt eorum quæ in hoc ipso capitulo dicimus, etiam in sequentibus studeatesse memor. Sunt autem singulorum planetarum varij motus &in diuersos alios omnes subtilissime partiuntur. Motus purus &proprius multiplex est, & varijs subtilissimis diuisionibusvariatur. Directus, retrogradus, mixtus & confudus, to* fermepunctis variantur, quot à principio sui motus in circulodiuelluntur. Quid dicam te coniunctione ipsorum planetarum adinuicem? Nam, sicut Ptolomæus in Gentiloquio ait, centumviginti coniunctiones in ipsis planetis, videlicet binariæ21. ternariæ 35. quaternariæ 35. quinariæ21. senariæ 7. & septenaria vna. Et de hi* suo locodicemus. De cæteris autem motibus quamuis dare certum terminumnon possumus propter infinitam diuersitatem, quibus quotidie punctiscrescentibus aut minuentibus, variantur ignorantes: ad plenumtamen, quantum nos obseruare potuimus, inuenimus diuisiones plusquam 300000. in quibus omnes huius artis operationes, quo ad effectum,sæpe variantur. Et nisi quis valde expertus in omnibus his,fuerit scieritque motus ipsorum planetarum medios perfecte, acdeinde minutissimas diuisiones punctuales, quæ ex quartis,tertiis, secundis minutis & gradibus in æqualibus subtilissimediuisis proueniunt: facile in veros ei rores incidet, & grauepericulum vix euadet. Ad perfectam itaque huius scientiæinstitutionem tres tabulas ordinauimus: in quarum prima motumSaturni secundum quatuor partes, tam diei quam noctis, propriumvidelicet & purum, ad punctualem radicem reduximus, &ad verum ascendentis cuiuslibet signi punctum ordinauimus. Incipientesa primo gradu Arietis, puncto 641,
& 69. totum Zodiacumin secundatabula complexi sumus. Deinde in eadem secunda tabula motum Saturniin quolibet duodecim signorum ad omnes quartas diei & noctisita digessimus ad minutias, vt qualibet hora nobis gradu ascendentis,in quo fuerit Saturnus ipse, cognito, clare patescere possit radixipsius punctualis, semel autem terminata calculatur alicuius quodnostra ætas nescio si vnquam pertingere possit, tabula denuoá capite sui principij incipienda est. In tertia tabulaseptenariam coniunctionem Saturni cum cæteris planetis,quæ vnica est, ad proportionem puncti reduximus; per quamomnes coniunctiones 120. facile ad punctum reducuntur. In eademtabula purus motus planetarum omnium per punctualem principijcuiuslibet diuisionem, progressionem & elongationem àpuncto in quolibet motu cognoscitur, si medius motus antea perfectehabeatur. Nam sine cognitione medij; motus impossibile est aliquemad practicam huius scientiæ posse accedere. Rursus etiamsi rnedium motum & verum similiter perfectissime intelligas,nihil tibi ad huius scientiæ cognitionem proderit, nisipræscriptas tres tabulas ad omnes punctos diuisionum inmotibus planetarum a gradibus inæqualibus æqualitersumptos per minutias singulas ad integrum intelligas. Sed iamad operationem procedamus.
Cognitis autem omnibus, intellectisque perfecte his, quædiximus, & auxiliante Deo, dicturi sumus: cum volueris inhac profundissima speculatione operari: in primis oportet te scireortum, exaltationem & occasum omnium stellarum octauæSphæræ, per quas fit operatio: & quantum quælibetdistet ab alia. Sunt autem. Stellæ, per quas operamur adnunciandum secretu~ quodcunque absenti siue verbis siue scriptis& sine homine nuncio, septingeutæ numero, quarum nomina,loca, ortus, occasus, eleuationes, distantias, accessus regressusin libro speciali descripsimus, quos nimis studiosum esset hicdenuo inserendo repetere. Itaque obseruata stella in omnibus sicutoportet, & cognoto puncto ascendentis in quo Saturnus eademhora fuerit, si per ipsum fit operatio: diligentissime consideraqualitatem motus ipsius,vtrum sit directus an retrogadus, purus an mixtus, proprius ancum alijs impedimentis aspectuum malorum coniunctus, discretusan confusus. Deinde punctu~ principij motus in eodem signo tamipsius Saturni quam cæterorum planetarum ei coniunctorumex tabulis communibus, & his quas præmisimus, subtilissime& proprie calculatum scribe in charta munda: & quantumsit progressus, quantum eleuatus, quantúmve depressus,diligenter obserua. Hoc idem facies in cæteris planetis,Saturno vel illi, per quem fit operatio, coniunctis: Simili mododiligentissime obserua, quo aspectu se mutuo planetæ aspiciant,an trigonus, quadr. coniunctio vel sext. Quia in ipsis latet huiusoperationis maxima vis. Ite~ ante omnia obserues, in qua quartasit Saturnus non solum quo ad diem aut nocte~, sed etiam quo adsignum in quo est, & quo ad annos à principio mundi,quando fuit in domo, sua primo creatus: quia omnia ista sunt necessaria.Et nota, quaudo Orifiel angelus Saturni regit mundum in suo ordine,quod regimen ducet annis 354. mensibus quatuor. Tunc omnis operatiohuius profundissimæ scientiæ, quæ pertinet adopera Saturni, & quæ fit per eu~, facitis eft, &sine magno labore: perspicuu~ consequetur effectum. Et similede cæteris planetis est obseruandum. Quicunque ergo, cognitisprincipiis huius artis, sine difficulate voluerit operari peream, per illum planetam operetur, cuius angelus principalis istotempore orbem gubernare facili calculatione inuenitur. Igitur,calculatis diligentissime omnibus, processurus ad operationem, obserua, quis angelus Saturni præsit illi quartædiei aut noctis: & nomen eius scribe cum nomine stellæ,per quam vis operari, quam te videre necesse est. Omni autem temporestellas tibi necessarias videre poteris, arte quam tradidimus,siue in die siue in nocte. Deinde scribe in eadem chartula cætera,quæ scis secretissima, cum en causto ad hoc nostro morepræparato; sicut scis. Postea pone schedulam ipsam, quamscripsisti, ante te super mensam & scribe in aliam chartammentis tuæ conceptum, quod vis scire absentem: & inuoluehas duas schedulas ad inuicem, & pone in loco eminentioriante te super mensam aut pulpitum. Etdic coniurationem ad Spiritum, per quem operari, sibi appropriatam.Aut si malueris sine scriptis omnino nunciare secretum per Spiritum,vel sine Spiritu, in tuo arbitrio sit positum. Eiusdem namqueoperationis est, cum Spiritu vel sine Spiritu secretum nunciareamico, paucis alteratis, sicut suo loco dicemus. Iam differentiaoperationum Saturni & Angelorum eius secundum quatuor quartasprincipales cum coniurationibus vnicuique per ordinem appropriatiscomponemus: quibus vtendum est, cum per Spiritum nunciatur arcanum.
RIMVS & principalis angelus Saturni, sicut in præcedentibusdiximus, vocatur Orifiel, qui cum cæteris angelis planetarumin ordine suo orbem regit annis 354. mensibus quatuor. Hic habetprimam partem tam in die, quam in nocte: & per eum fit operatioab ortu Solis in die, & ab occasu Solis in nocte, vsque adtertiam horam inclusiue in omnibus, quæ ad Saturnum pertinent,& in eius die ac nocte, sicut diximus. Cum itaque in primaquarta Saturni aliquid volueris, nuntiare absenti sine verbis,& sine literis: tum Spiritus Saturni non alius, quam Orifiel,tibi vocandus est: quia per eum poteris omnia nunciare perfectissime.In primis considera, in quo signo sit iste Saturnus, & inquo gradu, & an sit directus vel retrogradus, & quibusplanetis sit coniunctio. De primo ponamus exemplum: Ecce Saturnusiam est in 25. grad. Tauri, die 28. mensis Aprilis anni præsentis,qui est Domini 1500. Nunc itaque ducamus 25. per 25. & fiunt600. hos diuidamus per quatuor quartas æquales: & manebuntcuilibet quartæ 150. compleamus omnes gradus Saturni insigno Tauri & erunt 30. Ducamus at eum 3. per 25. in toto,& fiunt 750. Reijciamus quatuor gradus superfluos àmedio tertiæ, quartæ & remanebunt 650. Accipiamusnunc punctum motus Saturni ex tabula ad præsentem diem &horam: & scire poterimus, quis sit ortus, eleuatio & occasusAngeli Orifielis cum Saturno in prima quarta: quibus cognitis,facilis erit operatio nostra.

His diligentissime consideratis; Orifielem Angelum Saturni constatesse separatum á Saturno 25. gradibus, & 15. minutis:& est ad Oriente~, à primo puncto motus Saturni 625.gradationibus distans, à fine motus 25. minutis. His cognitis,fac imaginem ex cera, vel pinge in charta~ nouam figuram Orifielisin modu~ viri barbati & nudi, stantis super tauru~ varij coloris,habentis in dextra librum, & in sinistra calamum: quem dumfacis, dic: Fiat hæc imago magni Orifielis plena, perfecta& apta nunciare mentis meæ secretum N. filio N. amicomeo secure, fideliter & integre, Ame~. Scribe in fronte nomentuum cum encausto ex oleo rosarum temperato, & inpectore nomen amici tui absentis dicens, Hæc est imago N.filij N. cui per Angelum Saturni Orifielem nunciatur mentis mentismeæ conceptu~, Amen. In fronte imaginis scribe Merion &in pectore Troesda. Deinde coniunge ambas imagines simul, dicens:In nomine Patris & Filij & Spiritus Sancti, Amen. AudiOrifiel princeps Stellæ Saturni, & per virtutum omnipotentisDei adiuro te, ausculta: præcipio & mando tibi per virtute~istius imaginis tuæ, vt nuncies N. filio N. hanc intentionemmeam (explicetur intentio) quantocyus secure, secrete & fideliter,nihil obmittens coru~, quæ eu~ volo scire, & quætibi commendaui. In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti,Amen. Deinde inuolue ipsas imagines sic coniunctas simul pa~nomundo loto cum aqua albisine, & pone eas in vas mobile, qeappellant sapientes Indie pharnat alronda: & cooperiillud superius diligenter cu~ corio raso, ac pone in introitualicuius habitationis clausæ, vbicunq; volueris ad spacium24. horaru~: & sine omni hæsitatione tuum desideriu~intra illas 24. horas perfecte adimpletur: scietq; amicus tuusabsens intentionem in omni forma perfectissime, sicut eam superimaginem dixisti (quantumcunq; prolixa fuerit) & quicquidilium ex te scire volueris, sciet in illis 24. horis perfecte& secretissime: ita quod nunquam in æternum aliquishomo potent hoc percipere aut scire sine voluntate tua aut amicitui. Et est magnum secretum, quod nullus sapientu~ ante nos literiscommendare ausus fuit. Amicus autem ille tuus si quid te scirevoluerit ex suis negotiis: cum eodem spiritu te potest facerecertiore~ intra idem spacium 24. horaru~: modo sit in hac artebene perfectus. Tu autem, 24. horis elapsis, leua imagines deloco, in quo positæ sunt: & repone eas, quia omni temporeOrifielis per eas operari potes non solum ad illum amicum tuum,sed ad quoscunq; alios, mutato duntaxat nomine ipsius amici inillius nomen, quem volueris aliquid scire. Et nota, quod non oportetipsas imagines depingi pulchras aut curiosas: sed quantumcunq;sirmplices fueririt, nihil refert: modo habeant aliquam similitudinemproportionatam, ita vt imagines hominum esse cognoscantur. Quiautem eas pulchre depingere voluerit & poterit: nihil impediet,nec prodest.
LOco angeli Sadaelis ex consideratione stollæ fixæad punctum motus Saturni inuento, fac dus imagines (eo modo, quodiximus in operatione præcedenti) Orifielis cum inscriptionibus,contestationibus & alijs singulis, quæ ibi dicta sunt.Quibus completis, pone ipsas imagines super quinq; ramusculosherbæ thrasnote extra domum in loco securo & secreto,& dic super eas: In nomine + patris & + filij & +Spiritus Sancti, Amen. [Sunt ... rubræ]Sicut istas duas imagines Sadaelis angeli & N. filij N. amicimei simul coniunctas super hos quinque ramos mobiles posui, itatibi Sadael in virtute Orifielis principis tui magni præcipio,vt mentis meæ secretum, quod tibi explicando commisi, sinemora ad notitiam præfati perferas amici. His dictis dimitteibidem imagines per 24. horas; & fiet quod voluisti: scietqueamicus tuus omne quod super imagines dixisti, perfectissime acsecrete. Item si volueris de aliquo absente scire, quomodo valeat,& verum statum eius in 24. horis: quantum cunque longe sit,isto modo scire poteris. ET OMNIA QVÆ FIVNT IN MVNDO, CONSTELLATIONEOBSERVATA, PER HANC ARTE SCIRE POTERIS.
TErtius angelus Saturni vocatur Pomiel, qui est in ordine secundussub Orifiele, principali angelo Saturni: præsidet horæSaturninæ septimæ, octauæ & nonæ,tam in die quam in fnocte, in omnibus, quæ pertinent adoperationem Saturni. Locum eius, quoniam cum suo mouetur ordinead stellas fixas 25. gradibus ab Oriente, per tabulas dispositissuis horis, ita inuenies.
ECVNDVS Angelus Saturni vocatur Sadael, qui est primussub Orifiele in ordine constitutus, & habet secundam partempost suum principem, tam in die quam in nocte, in operibus &temporibus Saturni: hoc est, quartam, quintam, & sextam horasinæquales. Cum itaque in his tribus horis aliquid nunciarevolueris ad amicum absentem in viginti quatuor horis, sine literis,sine verbis & sine nuncio: fac id per omnia & singula,quæ in operatione præcedenti diximus: & obseruapunctum secundi motus Saturni in gradibus suis ad signum, in quoplaneta ipse mouetur, & qualis sir motus, & vbi sit Spiritusmouens astrum, quantum recesserit, & quantum eleuetur a centrosui motus, quantumcunque distet a puncto quolibet totius circulisiue sphæræ. Ad horum scientiam consequendam est tabulahæc.


Motu Saturni certificato, & inuento punctuali loco Pomielis,fac duas imagines, per omnia, sicuti diximus.
1579. Trithemius, Steganographie: Ars per occultam Scripturamanimi sui voluntatem absentibus aperiendi certu, 4to, Darmst. 1621(Written 1500. First printed edition: Frankfurt, 1606.)------------------------------British Library, printed booksShelf mark: 819 e 14Author: J. TritheimTitle: Steganographia: Hoc est: Ars per occultam, etc.Place and date of publication: 1621
| Livre I - partie 1 | Livre I - partie 2 | Livre I - partie 3 | Livre II | Livre III |