Livre I - partie 1 Livre I - partie 2 Livre I - partie 3 Livre II Livre III

Steganographia, par Jean Trithème. ~1500.

Livre I - Partie 1.

This digital edition Copyright © 1997 by Joseph H. Peterson.All rights reserved.

Note: If you find this document and others in the archives useful, please donot copy except for private use.

This is Trithemius' most notorious work. On the surface it is a system of angelmagic, but within is a highly sophisticated system of cryptography.It claims to contain a synthesis of the science of knowledge, the art of memory,magic, an accelerated language learning system, and a method of sendingmessages without symbols or messenger.In private circulation, the Steganographia brought such a reaction of fearthat he decided it should never be published. He reportedly destroyed themore extreme portions (presumably instructions for prophecy/divination)but it continued to circulate in mss form and was eventually publishedposthumously in 1606.

Note on orthography: Because this work deals with hiddenwriting I have made every effort to preserve the original orthography.Because of the limitations of HTML, tildes (~) which appear abovecertain letters in the original text are here represented by theletter followed by the tilde, i.e. is here written 'u~'.They generally represent 'n' or 'm'. = 'qe' = 'que'.The typographer's marks 'Schwartz' and 'Roth' evidently refer totext written with black and red inkin the original manuscript.


STEGANOGRAPHIA:

Hoc est:ARS PER OCCVLTAM SCRIPTVRAM ANIMI SVI VOLVNTATEM ABSENTIBVSaperiendi certa;
AVTHORE
REVERENDISSIMO ET CLARISSIMO VIRO,

IOANNE TRITHEMIO,

Abbate Spanheimensi, &Magiæ Naturalis Magistro perfectissimo.

PRÆFIXA EST HVIC OPERI SVA CLAVIS, SEVvera introductio ab ipso Authore concinnata;HACTENVS QVIDEM A MVLTIS MVLTVM Desiderata, sed à paucissimis visa:Nunc vero in gratiam secretioris Philosophiæ Studiosorumpublici iuris facta.
Cum Priuilegio & concensu Superiorum.DARMBSTADII,Ex Officina Typographica Balthasaris Aulæandri, Sumptibus veroIOANNIS BERNERI, Bibliop. Francof.Anno M, DC. XXI.

L E C T O R I S.

Monendus es, Candide Lector, literarum R. & C. (in hoc Operealias numeris, alias characteribus, alias verbis vel inpagina superscriptarum, vel in margine adiectarum) illamrubricæ, seu rubri coloris, hanc vero atramenti, seu nigricoloris notam este. Quin & hoc obseruabis: singulos singulorumcapitum titulos itidem rubrica esse depingendos& ornandos. Cuius rei momentum è praefixa OperiClaue petas, licet. Vale.


[woodcut2]

INCIPIT LIBER

PRIMVS STEGANOGRA-

PHIÆ IOANNIS TRITHEMII AB-

batis Spanheimensis, Ordinis S. Beedicti,

Moguntinensis Dioecesis,

AD

SERENISSIMVM PRINCIPEM, DO-

MINVM PHILIPPVM, COMITEM PALATUNVM

Rheni, Ducem Bauariæ, Sacrique Imperij Prin-

cipem Electorem, &c.

ANTIQVISSIMOS Sapientes, quos Græco sermonePhilosophos appellamus, si quæ vel naturæ, velartis reperissent arcana, ne in prauorum hominum notitiamdeuenirent, variis occultasse modis atque figuris,eruditissimorum opinio est. Moysen quoque israeliticaegentis famosissimum Ducem in descriptione creationisCoeli & Terrae ineffabilia mysteriorum arcana verbis operuisse simplicibus,doctiores quique Iudaeorum confirmant. Diuus etiam & inter nostros eruditissimusHieronymus tot pene in Apocalypsi Ioannis mysteria latere affirmat,quot verba Graecorum Sapientes non paruae apud suos aestimationispraetereo: nostrossque & Philosophos & Poetas doctissimos intermitto, quifabulis conscribendis operam nauantes, aliud imperitis, atque aliud eruditishominib. vnius narrationis serie sagaci adinuentione tradiderunt.Hos ego Sapientiae studiosissimos amatores et si propter ingenij tarditatersperfecte imitari nequeo: admirari tamen & qua possum sedulitate legerenon omitto. Quia cum illos magna praecaeteris hominibus proprio studioexcogitasse considero, meipsum quadam violentia confricans, vt incalescam,ad aliqualem vel cum nouissimis imitationem praecede~tium impello.Nec me penitus, vt reor, fefellit opinio; quippe qui & multa, quae priusnesciueram, per continuum legendi studium didici: & cogitationibus meisadinuestigandum secretiora & prorsus arcana caeteris aditum reseraui.Nam et si non sum tantae vel eruditionis vel industriae, vt me illum antiquorumsapientum mysteria occultandi modum apprehendisse ex omniparte ausim profiteri: modos tamen quosdam & multos & varios, non penitus(vt mihi videtur) contemnendos repori, quibus mentis meae secretissimamintentionem alteri hanc artem scienti, quam latissime voluero, secure& absque illusione, suspicione, vel deprehensione cuiuscunque per apertosvel nuntios vel literas possum intimare. Et huius secretissimae artis ad inuentionemnouam ad instantiam Serenissimi Principis, Dom. Philippi,Comitis Palatini Rheni, Ducisque Bauariae, ac Sacri Romani Imperij PrincipisElectoris semper inuictissimi, Philosophorum omnium sapientissimiMecoenatis, quo nullus mihi dignior visus est, cui hoc magnum secretumreueletur, literis comme~daui, & non sine maximis laboribus in subiectumvolumen comportaui. Ne autem hoc magnum secretum in aures vulgariumimperitorum aut prauorum hominum perueniat, officij mei rationemexistimaui non vltimam, ita illud, quoniam mysteria docet intelligerenescientem, mysterijs obuoluere, vt nemo futurus sit ex imperitorumnumero, nemo nisi studiosissimus, qui huius scientiae arcanum sua possitvirtute perfecte & ad intentionem nostram penetrare ad plenum, nisi perreceptionem à docente, quam Hebraei Cabalam, mysterijs praepositamoccultissimis, appellant. Nec minus Reipub, noceret huius secretissimae artisin improbos & reprobos diuulgata notitia, quam prodesset in bonos. Quoniamquidem sicut bonmi & virtutum studiosi homines omnib. adinuentisvtuntur ad bonum & communem vtilitatem: ita mali & reprobi nonmodo ex malis, verum & ex bonis atqae sanctissimis institutis occasionessibi venantur, quib. deteriores fiant. Simile huic nostro secretissimo & alioquinvtili Reipubl. atque honestissimo adinuento contingere potest; vt sicutbonis & sanctissimis hominib. instrumentum se praebet ad optima, ita peruersis& impijs ministerium exhibeat ad scelerata. Nam sicut bonus &honestatis amator, voluntatis suae secretum, pro bono priuato vel cõmuni,alteri hanc artem scienti, quando & quotiens voluerit, secure, secrete, &absque aliqua suspicione cuiuscunque mortalis, perfecte, copiose & integerrimeper patentes omnibus, apertas vel clausas literas (ita vt nemo, quantum libeteruditus, aut curiosus, quicquam valeat suspicari de secreto mittentis,nec, etiam si suspicatur, deprehendere) omni tempore notificare potest,& ad quamlibet distantiam locorum intimare & exprimere: ita &peruersus quisque lubricus, aut malitiosus, etiam Latini sermonis penitusantea ignarus, mox vt hanc artem consequutus fuerit (quam me docetein biduo ad longissimum consequi poterit) iam deinceps Latino sermone,compositione congrua literas scribet qualibet narratione apertas, pulchras& satis ornatas, ad me vel ad alium in hac arte peritum, quibus voluntatissuae arcanum mihi soli pernium tantis mysterijs virtute Cabalistica obuoluet,vt à nemine penitus, quantumcunque studioso vel erudito, sine huiusartis, de quibus sum dicturus, spiritibus valeat penetrari. Scriberetiam deinceps doctus & indoctus, vir & mulier, puer & senex, bonus &malus, pudicus & lasciuus, Latino vel quocunque sermone sibi noto, peromnia climata mundi literas Latinas, Graecas aut barbaras omni suspicionecarentes, quib. aliud nescientibus artem exhiberet in patulo, atque aliudscientib. in occulto. Nec tuta inter coniugatos fides contracta sacramento,hac scientia publicata in reprobos, iam deinceps maneret: dum vxor, licetLatini sermonis hacentus inscia, per verba pudica, honesta atque sanctissimacuius libet linguae vel idiomatis iam satis docta, malam & impudicamamatoris adulteris seu fornicatoris mentem & intentionem, licet viroperferente literas ac collaudante, vt optimas, latissime intelligere, suumquedesiderium eodem modo quam late & copiose voluerit, illli securissime eisdemvel alijs literis pulchra & satis admodum ornata serie posset remandare.Enimuero licet haec scientia in se sit optima, & Reipubl. satis vtilis;tamen si ad prauorum notitiam perueniret, (quod Deus prohibeat) totusReipub. ordo per successum temporis non modice posser turbari: fidesquepericlitari publica, literae omnes, instrumenta, conscriptiones, ipse deniquehominum sermones in grauissimam suspicionem verti: nemo iam literis.quantum libet sanctis & honestis, absque pauore crederet. sed fidem epistolisrarus adhiberet. Quoniam quantum cunque honesta & pudica verbafuerint: semper dolus, fraus, deceptio, subesse putaretur; fierentque hominesad omnia pauidi, & non minus in amicos, quam in aduersarios vt plurimumsuspiciosi. Nec fieri quisquam, etiãsi mille vixerint annis, tã doctus& expertus in hac scie~tia cum suo doctore poterit, vt non relinquanturinfiniti modi, secrete, occultissime & sucurissime in hac ipsa arte scribendi, &pro voluntate cuius libet alicuius experti operàdi ad omnia sufficie~tes, quosipse cum suo praeceptore nõdum apprehendit. Nam quem ad modu~ aorij spiritusboni & mali à summo Deo creati in ministerium & profectum nostrum(per quorum intelligentiã omnia istius artis secreta reuelãtur) suntnobis sine numero infiniti & penitus incõprehensibiles: ita nec huius artisnostrae, quam Steganographiam (secreta & arcana & mysteria, nulli mortalium,quantumcunque studioso vel erudito, patula continentem prefecte)appellamus, omnes modi, viae, differentiae, qualitates & operationes inaeternum poterunt ad plenam fieri penetrabiles. Est enim haec scientia chaosinfinitae altitudinis, quod nemo perfecte comprehendere potest: quiaquantumlibet in hac arte doctus & expertus fueris, semper tamen minusapprehendisti, quam illud est, quod nescis. Habet enim haec profunda secretissimaquears eam proprietatem, vt discipulum magistro facile reddat incomparabiliter,vt ita dixerim, doctiorem: modo sit à natura ad procedendumdispositus, & in his, quae in traditione Cabalistica percepit, studiosus.Et ne quis huius operis lector futurus cu~ in processu saepe offenderit nomina,officia, ordines, differentias, proprietates, orationes, & quaslibet aliasoperationes spirituum, per quorum intelligentias haec secreta huius scientiaeomnia clauduntur & aperiuntur; me Necromanticum & Magu~, velcum daemonib. pactum contraxisse, vel qualibet alia superstitione vsum,vel vtentem credat vel existimet: necessarium duxi & oportunum, famam& nomen meum à tantta labe, iniuria, culpa & macula solenni protestationein hoc prologo cum veritate vendicando praeseruare. Dico ergo& coram Omnipotenti Deo, quem nihil penitus laterepotest, & coram Iesu Christo, vnigenito filio eius, qui iudicturusest viuos & mortuos, in veritate dico, iuro & protestor:Omnia & singula, quae in hoc opere dixi, vel dicturus sum, ormnesq;huius scientiae, vel artis proprietates, modi, figurae, o perationes,traditiones, receptiones, formationes, adinuentiones,institutiones, mutationes, alterationes, & vniuersa quae ad eiusspeculationem, inuentionem, consecutionem, operationem &practicam, vel in parte vel in toto pertinent, & omnia quae inhoc nostro volumine continentur, veris catholicis & naturalibusprincipiis innituntur, fiuntque omnia & singula cum Deo,cum bona conscientia sine iniuria Christianae fidei, cum integritateEcclesiasticae traditionis, sine superstitione quacunque,sine indololatria, sine omni pacto malignorum spirituum explicitovel implicito; sine suffumigatione, adoratione, veneratione,cultu, sacrificio, oblatione daemonum, & sine omni culpa velpeccato tam veniali quam mortali: fiuntque omnia & singulacum veritate, rectitudine, synceriate & puritate. Vt huius adinuentionisscientia, & practica ad bonum vsum, non dedeceatvirum sapientem, Christianum bonum atq; fidelem. Nam & egoChristianus sum, & monasticae conuersationi voluntarie addictus:cupioq; non aliter viuere & conuersari, quam veru~ deceatChristianum & monachum sub regula Diui patris Benedictiprofessum: ipsamq; fidem Catholicam secundum traditionemS. Romanae Ecclesiae suscepi à cunabulis, baptizatus in nominePatris, & Filij, & Spiritus sancti, quam cu~ ipsa & vniuersali ChristianorumEcclesia teneo, credo, & quã diu vixero, cu~ Dei auxiliosemper inuiolatam firmiter seruãs, corde, ore & opere tenebo,nec vnquam ab ipsa deuiare quacu~q; occasione inte~do. Proculego sit à me, aut discere aut docere aliquid, que sit Christianaefidei & puritati contrarium, sanctis morbus noxiu~ aut regulariproposito quomodolibet aduersum. Deu~ timeo, & in eius cultu~iuraui, à quo nec viuus, nec (vt confido) mortuus separabor.

Hanc protestationem meam non sine causa toti huic operi nostro praepot.propterea quod nouerim plures esse futuros: qui cum ea, quae scripsimus,intelligere nequeant, ad iniurias conuersi, bona & sancta studia nostramalis artibus aut superstitiosis adinuentionibus sint concessuri. His, cum futurisint, & omnibus quicunque haec nostra synthemata sunt lecturi, atte~tesupplicamus, vt si hanc secretam traditionem nostram intellexerint,perpetuo seruent occultam, nec mysteria tam miranda transfundant inpublicum. Si vero non intellexerint (quod multis scimus futurum) discantprius, quam reprehendant. Enimuero temerarium se iudicem ostendit, quipriusquam causae veritatem agnouerit, profert de ea sententiam. Disciteprius hanc artem, & postea iudicate: quam si nequiueritis intelligere, nonipsam (quia bona est) sed obtusa ingenia vestra reprobate. Scio enim &certus sum, neminem sanaw mentis hoc opus nostrum posse reprehendere: nisiipsum contingat penitus ignorare. Eos autem, quibus familiarius estsapientiam spernere, quam didicisse, nec opto nec vellemhaec mystica nostra penetrare.


[woodcut]

CAP. I.

CVIVS CLAVIS ET OPERATIO TENETUR

á spiritu principali Pamersyel, anoyr madriel per ministerium ebra sotheanabrulges itrasbiel. Et nadres ormenu itules rablion hamorphiel. Ad hos fitcommissio omnium cum exorcismo.

HVIVS primi capituli est multum difficilis & periculisplena operatio, propter superbiam & rebellionemspirituum eius, qui non obediunt alicui, nisi fueritin hac arte expertissimus. Nouitijs enim & minusin arte probatis non solum non obediunt, sed etiam si nimisvrgeantur, eos frequenter laedunt, & varijs illusionibus offendunt.Maliciosi & infideles sunt super omnes alios aëreosspiritus, & nulli penetus nisi maximis sacramentis compulsiobediu~t, & bsecretum quod eis committitur saepè infideliter alijsastendunt. Nam mox vt emissi fuerint cum literis auolant, & adeum cui mittuntur, sine ordine irrumpemtes, sicut populus sineduce fugiens de praelio, furiosi properant & aërem suo clamorereplentes saepè omnibus in Circuitu mittentis arcana manifestant.Consulimus ergò, vt nemo in hac arte operaturus illoscompellat, nec eorum ministeria anciè requirat. Quia proterui& infideles sunt: cum plures ex his quos consequenter dicemusinuenire possit satis beneuolos, qui vltrò sese offerant ad obedientiamparatos. Si quis autem proteruiam eorum experiri omninovoluerit & probare ea quae diximus esse vera, hunc modumobseruandum nouerit. Praeparet chartam in quam scripturusest cum inuocatione diuini nominis, in nomine Patris& Filij & Spiritus S. Deinde verò scribat in ea quamcuncuenarrationem voluerit simplicem & apertam, quam omnes legentesintelligãt, latino, patrio vel quolibet alio sermone. Cumautem sederit ad scribendum versus Orie~tem, ita spiritus compellat.Pamersiel oshurmy delmuson Thafloyn peano charusteamelany, lyaminto colchan, paroys, madyn, moerlay, bulre+ atloor don melcour peloin, ibutsyl meon mysbreath alinidriaco person. Crisolnay, lemon asosle mydar, icoriel pean thalmõ,asophiel il notreon banyel ocrimos esteuor naelma besronathulaomor fronian beldodrayn bon otalmesgo mero fas elnathynbosramoth. Hæc cum dixerit, videritque sibi spiritusad obsequendum præsentes, continuet opus inceptum. Quodsi nondum apparuerint, totiens repetatiam dicta, donec compareant:aut penitus intermittat, ne nimium compulsi lædantoperantem. Cum autem literas compleueris, intentas mitteeas cum nuncio ad amicum in arte probatum, quas cum receperit,dicat istam coniurationem. Lamarton anoyr bulon madrieltraschon ebrasothea panthenon nabrulges Camery itrasbierrubanthy nadres Calmosi ormenulan, ytules demy rabionhamorphyn. His dictis mox intelliget mentem tuam perfecte,spiritibus iam vltro se cum impetu offerentibus & clamantibus,ita vt plerunque & alij præsentes secretum mittentis perciperevaleant. Sed obserua, vt in omnibus literis quas mittis hacarte conscriptas proprium signum infigas, vt is cui scribis sciat,per quos spiritus sis operatus. Quoniam si ipse operaretur peralios ad intelligendum, & tu per alios ad mittendum nunquamin æternum obedient ei, sed pro indebita opertione & illumlæderent, & secretum tuum minime reuelarent. Omnes enimspiritus quibus in hac arte vtimur, ordines & officia sibi commissatantum custodiunt, & de aliis nullatenus intermittunt.Considera diligenter omnia quæ in isto capitulo diximus, &facilius poteris intelligere quæ in sequentibus dicturi sumus.Et vt eã quæ diximus com probemus exemplo, ponamus intentionemnostram in sermone vulgari, quam consequenter notificabimusamico modo prædicto.

[Roth]

SIT ISTA INTENTIO MENTIS SECRETA

alicuius principis, quam optat scire suum vasallum absentem.

AD NOTIFICANDVM HOC SECRETVM

[Roth]

Vasallo cum latiori intentione mittentis scribatur sicvel alio modo:

Omnipote~s sempiterne Deus qui omnia creasti ex nihilo, misererenostri per vnigeniti filij tui in cruce morientis amarissimam passionem,qui cõceptus de spiritu sancto sine cõmixtione virili natus est ex purissimasemper Virgine Maria tradensque se pro nobis voluntarie in morte~ suo sanctissimocruore animas nostras morie~s de morte liberauit. Exaudi nos miserosô clementissime pater, & per eiusdem filij tui dulcissimi Domini nostriIesu Christi sacratissimi sanguinis effusione~ indulge nobis peccata nostra& infunde cordibus nostris gratiã tuã, vt te in omnib. & super omniasyncero feruore diligentes mãdatis tuis semper cu~ deuotione obediamus, &mutuo amore iugiter proficie~tes nihil deinceps amemus terrenu~, nihilquæramuscaducum. Tu enim es Dominus Deus noster, qui nos ad imagine~ &similitudinem tuam ab initio creasti cum nõ essemus: & per dilectu~ filiumtuum redemisti, cum perijssemus: quem mortuum pro peccatis nostris &sepultum tertia diea` mortuis resuscitasti, eumque gaudentibus suis discipulis,viuum per dies quadraginta in multa consolatione ostendisti. Ipsumverum Deum & hominem pura & firmissima confessione tecum in tuaincircumscriptibili maiestate sine fine regnãtem in fine mundi denuocredimus esse venturum ad iudicandum viuos & mortuos, & redditurumvnicuique nostrum secundum opera sua. Per ipsum te rogamus, ô Clementissimepater, exaudi nos & miserere nobis nunc & in illa terribili hora, inqua per ipsum filium tuum iudicandi sumus. Respice in nos misericordissimeDeus: sumus enim fragiles, & miserandi peccatores, bonis operibus nudi,qui sanctissimam Maiestatem tuam peccando in multis offendimus.Sed misericordia tua conuersi ad poenitentiam pro peccatis nostris lachrymantesgemimus: per Iesum Christum filium tuum humiliter deprecantes,vt auertas indignationem tuam à nobis, indulgeasque nobis clementertransacta crimina, perducens nos præsenti terminato exilio ad amoenitatempatriæ Coelestis. Ioan. Trithemius scripsit.

Huiusmodi narrationem simplicem & apertam vel aliam quamcunquevolueris quam omnes legant & intelligant & quæ nihil contineatsecreti, quamque non verearis in omnium deuenire conspectum, scribas incharta præmissa, quam diximus coniuratione Spirituum facie versa adorientem, qua scripta intentionem tuam secretam quam volueris scire absentemcoram spiritibus exprime, contestans eos vt agant fideliter, statimqueauolabunt. Cum literas tuas acceperit is cui mittuntur, signo orientiscognito facie conuersus ad Orientem dicat coniurationem quam præmisimus:Lamarton, anoyr: & statim intelliget tuam intentionem secretam,quam Spiritibus commisisti pro certo.

[Roth]

AD SCIENDVM SPIRITVVM LOCA,

nomina & signa, nota subiecta.

SED cum sit necessarium omni operanti in hac scientia scire loca & nominaprincipalium Spirituum & signa, ne morantem in meridie per ignorantiamvocet ab Aquilone, quod non solum impediret intentum, sedetiam lædere posset operantem, ponam tibi consequenter in circulo plagasin quibus principales Spiritus morantur, cum nominibus eorum & signis.

Rub.

In hac figur.. sculptoris i.. curia legitu.. Podiel pro P.. diel & Cimu..pro Camue..

Ecce iam habes plagas orbis vniuersas, quas nosse in operatione huiusartis in præsenti libro inprimis & ante omnia est necessarium, & sinequorum notitia nullus in arte sequetur effectus.

Rursus oportet te scire singulorum principalium Spirituum primossubstitutos, quot sint in numero, quibus secreta mysteria committuntur:Vt scias eorum ordines, quo modo sint vocandi, & quomodo rursus emittendiad officia sua, & quot ipsi habeant illuminatores in die, & quot lucifugosin nocte, quosque amicos & quantos soleant formidare inimicos, & dehis omnibus docebo te in præsentitabula, quæ dicitur tabula directionis.

Schw. Roth. S. R. S. R. S.
Oriens. Pamersiel. 1000. 10000. 100. 0.0.
Subsolanus. Padiel. 10000. 200000. 10. 0.0.
Eurus. Camuel. 10. 10. 10. 10.0.
Euroauster. Aseliel. 10. 20. 10. 0.10.
Auster. Barmiel 10. 20. 10. 20.0.
Austafricus Gediel. 20. 20. 10.0. 10.0.
Africus. Asyriel. 20. 20. 120. 10.
Fauonius. Maseriel. 30. 30. 10.0. 0.10.
Occidens. Malgaras 30. 30. 0.30. 210.
Chorus. Dorothiel. 40. 40. 0.40. 30.0.
Subcircius. Vsiel. 40. 40. 0.30. 0.0.
Circius. Cabariel. 50. 50. 80.0. 80.0.
Septentrio. Raysiel 50. 50. 80.0. 0.80.
Aquilo. Symiel. 10. 1000. 10. 100.
Boreas. Armadiel. 1000. 180. 810. 00.
Vulturnus. Baruchas. 10. 180. 810. 00.

Orientem hic velim intelligas non vbi Sol quolibet die oritur, sedeumlocum in quo a` principio creatus fuit, quem, æquinoctialem appellamus.Nisi enim hanc considerationem obserues diligentissime, non poteris inhac arte habere profectum. Sed etiam nunc te seriem istius tabulæ doceboita, vt ex Vno spiritu intelligas omnes. Capiamus itaque Malgaras pro exemplo,per quem fit operatio huius artis in nono Capitulo præsentis libriprimi. Occidentalis est, signum eius est tale habet sub te triginta quipræsunt diei, & habent Imperium magnum fugandi Spiritus tenebrarum.His subiecti sunt alij 30. qui præsunt nocti & versantur in tenebrissemper, nec veniunt ad lucem, nisi per imperium suorum principum, quibusomni tempore sunt subiecti. Et isti rursus sub se habent tanquam custodes& ministros pleno iure subiectes aliquando 30. aliquando 20. aliquando10. & aliquando omnes, cum omnibus simul egrediuntur ad imperiumsuorum principum, tali scilicet ordine. Vt quot eorum numero peroperantem Virtutum magnarum imperio vocati fuerint ex secundo veltertio ordine, tot etiam seruitores & custodes cum ipsis veniant ad principalem,qui est Malgaras. Iterum sub istis sunt alij tanquam nuntij & ianitores:sine certo numero, qui sæpe cum ipsis mixti conueniunt: Horumspirituum omnium nomina non tenemus. Sed quæ scire necessarium est operantem,in quolibet capitulo exprimemus. Et nota, quod omnes isti spiritussunt cum suo imperatore principalis quilibet inplaga orbis deputata sibi, vtpatet in tabula.

CAP. II.

[Roth]

CVIVS PRINCEPS VOCATVR PADIEL

Subsolanus, habens sub se ministros diurnos 10000. nocturnos200000. & alios multos subseruitores, quorumincertus est numerus

CVM, sicut præcedenti Capitulo diximus, Pamersielcum Spiritibus suis dictis, implacabilis & infidelissit, nec obediat passim omnibus in hac arte operaricupientibus, sed vix in ea expertissimis: volumus inhoc præsenti Capitulo artem facere tutiorem, & modum operandiin ea demonstrare per Spiritus meliores qui sint beneuoli,prompti & hilares ad obediendum vocanti, qui debito modo& tempore vocati veniant sine mora: & quod eis fuerit commissumfideliter perferant sine omni fallacia. Primus autemprincipalis huius operationis imperator & præsidens diciturPadiel nomine Subsolanus, mansione orbiculari; quæ est primamansio post orientem. Is habet sub se decem millia qui præsuntdiei & omnibus operationibus huius artis diurnis, quipræcipiunt & educunt Spiritus nocturnos in tenebris latitantes,qui sunt numero ducenta millia, omnes fugiunt lucem& diem, præter vnum qui est nuntius ad Spiritus præsidentes:omnes boni & beneuoli sunt, nec lædunt operantem nisi sitmalitiosus, vel minus in arte peritus. Non opus est omnes simuladuocare, sed pauci sufficiunt & aliquando vnus satisfacere potestoperanti, siue operatio nocturna sit, siue diurna. Nam cumsint beneuoli, quieti & tranquilli: frequentius soliuagi sunt, quamin multitudine tumultuosi. Cum ergo volueris operari per eos,& mentis tuæ secretum alicui, quantumcunq; absenti, peripsosintimare: sic facito. Scribe in chartam præparatam antea debitomodo, sicut scis, quamcunque narrationem volueris & inquacunque lingua; quia indifferens est: cum ille non ex charta,sed ex Spiritibus mentem tuam percepturus sit, quam scribens,vertes te ad sub solanum, qua perfecta dicas istam coniurationem.Padiel aporsy mesarpon omeuas peludyn malpreaxo.Condusen, vlearo thersephi bayl merphon, paroys gebuly mailthomyonilthear tamarson acrimy lon peatha Casmy Chertiel,medony reabdo, lasonti iaciel mal arsi bulomeon abry pathulmontheoma pathormyn. Cum hæc verba compleueris,videbis duos vel ad minus vnum e` Spiritibus placidissime presentem& paratum obedire voluntati. Et huic committes secretumtuum, & fideliter perferet illud quo` iussisti. Cum autem literævenerint ad eum cui mittuntur per nuncium, si solus est, bene,si cum aliis, secedat ad partem si potest, aut si non potest, versusad subsolanum, dicat sub silentio istam coniurationem. Padielariel vanerhon chio tarson phymarto merphon am prico ledabarym,elso phroy mesarpon ameorsy, paneryn atle pachum gelthearan vtrul vt solubito beslonty las gomadyn triamy metarnothy.His verbis rite dictis statim Spiritus missus apparebit reuelansei perfecte nullo aliuo percipiente quicquid illi commisistireuelandum sine dolo & sine omni periculo. Nemo autemmaliciolus & nequitiosus facile in hac arte poterit operari, sedquando quis melior & purior fuerit tanto ei Spiritus libentius& hilaritate maiori obediunt. Et quando hanc scientiam vnusquisq;magis occultauerit, tanto facilius operabitur. Et nota,quod iste Padiel cum Spiritibus suis est deputatus ad nunciandumsecretas auisationes pro correctione malefactorum, incarceratione,punitione, sicut subiecto demonstrauimus exemplo.

[Roth]

INTENTIONIS SECRETVM, QVOD NON

literis, sed Spiritibus secundae mansionis
committatur.

DELATVS est quispiam apud principem, cui aliquod crimen imponiturlæsæ maiestatis vel quodlibet aliud: vult cum puniri per suumofficialem a` quo longe disiungitur, sed ei scribere id ipsum non vult, nemanifestatis literis qualibet occasione reus fiat auisatus, & fugiat, vel coadiunctissibi viribus amicorum resistat, vel quippiam contra principemaut patriæ leges moliatur sinistrum. Scribit hanc vel aliam quãcunque narrationemad suum præfectum quam non vereatur ab omnibus legi: secretumvero committit Spiritui, eo modo quo prædiximus, qui fideliter narrabitsecretum eius illi, ad quem mittitur prius in hac arte institutum.

Sinceram charitatem. Mitto tibi orationem pro deuotione poenitentium,satis pulchre compositam, breuemque, quam integra mentis meæ beneuolentiain te sola possidere non voluit, & est talis ut sequitur. Libera nos IesuChriste æterne saluator bonorum omnium & indulge reorum delicta, gemitusquenostros exaudi, mitigans tempestates vitiorum, renouansque conscientiævetustatem, ad æternam nos reducito paradisum. Bone Iesu remittenobis exorantibus peccata nostra: quoniam grauiter offendimus &sæpe relapsi sumus. Dulcissime saluator infirmitates nostras sana, quæsumus.Benignus esto rogantibus te Iesu pyssime & nos famulos tuos supplicantesexaudi. Homines sumus assiduis miseriis inuoluti maximisque tempestatibusimmersi. Erue nos, tribulatorum consolator victoriosossome; quoniamvita nostra assidua in foelicitate sepulta corrumpitur. Miserere tantumIesu clementissime saluator, respice humilitatem te amãtium & nonpermittas demerginos exules in luto & turpitudine vitiorum, in amoresæculi. Hucusque torpentes iacuimus, vicijsque innodati nostram paruipendimussalutem, futurique examinis minime recordati sumus. BenignissimeCreator esto propitius famulis tuis, & salue lachrymantes quos decepitmiserrima vanitas mundi, viam (proh dolor) Veritatis negleximus omnes,sed libera nos luto infixos exulesque: quoniam Saluator noster tu esIesu; qui neminem despicis gaudium indeficiens & sempiterna foelicitassanctorum es spes nostra, Christianorum gloria, Angelorum lumen, remuneratorinuictorum Martyrum, corona virginum, honestas viduarum.Bone Iesu exaudi nos humiles, clamantes ad te, libera nos de præsenti exilio,concedens nobis gratiam, vt sine fine viuamus, viuifica quæsumus nonmiseros seruos tuos exules, quos redemisti, vt zelum Iustitiæ verum consequamur.Conserua nos omnipotens Deus, maiestas infinita, misericordiaincircumscripta, æterna salus nobilium animorum. Amen. Finis orationisIoan. Trithemij Abbatis.

ALIA ORATIO, CVIVS CONIVRATIO PA-

diel melion, parme, camiel busayr, ilnoma, veno-
ga, pamelochyn.

HANC quoque non indeuotam orationem accipito. Humanæ salutisamator, vniuersorum creator maximus, nobis indixit obedientiammandatorum cui omnes tenemur obedire ex amore, præmium vero obedientibuspromisit sempiternæ foelicitatis tabernaculum possidere. Christiobedientiam inspiciamus, quam imitari curemus, vt ad æternam foelicitatemnobis promissam ingredi mereamur; angelorumque consociari mansionibussempiternis. Agamus poenitentiam dum possumus, tempus preciosumexpedentes fructuose. Caueamus ne imparatos mors pariat, quæconcedere moram alicui recusat. Ideoque fratres agere poenitentiam non tradetis.Velociter enim ad vos mors veniet: quam nemo vestrum diu euaderepotest. Dies ergo vestros transeuntes conspicite poenitentiam inchoantes,quando tempus habetis. Appropinquat hora decede~di hinc. O mors rerumterribilium terribilissima, quam velociter nos miseros consumis incolatumquenostrum breuissimum multis iniuriis plenu~ miseris facis esse crudelem?Euigilemus miseri Christo Iesu Saluatore nostro pijssimo nos exhortante& contestante, vt turpes negligentias arguamus, & bonis operibusiustitiæ vias solicite custodiamus. Alme redemptor generis humaniexaudi nos, veniamque nobis tribue peccatorum. O pater misericordiæ sisnobis propitius in omnibus aduersitatibus nostris. Sana domine infirmasanimas nostras, quoniam tui sumus, præsta nobis afflictis vermiculis requiemsempiternæ amoenitatis, quatenus te semper aspiciendo laudemus.
Amen. Ioan. Trith. Spanheimensis ædidi, 1500.

CAP. III.

[Roth]

CVIVS PRINCEPS CAMVEL, HABENS SVB

se spiritus præsidentes diurnis operationibus 10. & nocturnis similiter 10.cum subseruitoribus totidem, quorum officium est mittentisnunciare aduentum, Vias & Iter.

TERTIAE mansionis ad Eurum primus & supremusomnium Spiritus vocatur Camuel, valde beneuolus& promptus ad mittendum suos substitutos ad eumqui in hac scientia secundum formam debitam operatur.Paucos quidem habet ministros, sed omnes bonos, volu~tarios& fideles, videlicet decem, qui præsunt, diei & totidemqui præsunt nocti, qui semper bini mittuntur ad operantem exvtroq; ordine, cum hi qui præsunt diei, non fugiunt tenebras,nec illi qui præsunt nocti, lucem. Semper vbi necessitas expostulatin omni commissione operantis alter iuuatur ab altero: &quando apparent visibiles, tu~c vnus cernitur in habitu pulchromixti coloris, & alius in forma lucidi splendoris astare consueuit.Sæpe tamen apparent solo effectu sensibili quidem, sed nonvidentur, nisi cum ita placuerit operanti. Iste vero Camuelcum ministris & subseruitoribus suis autoritatem habet atquevirtutem nunciandi absenti amico statum, voluntatem, conditionem,viam, itinera, aduentum, & recessum mittentis, quandovoluerit ipse qui operatur in hac arte. Cum ergo volueris, operarisquepro tua voluntate, per angelos huius mansionis: oportette scire inprimis, qui sint decem angeli Camuelis, quepræsunt diei & quot quilibet eorum habeat substitutos, & itasimiliter de nocturnis: quod vt scias perfecte: præsentem tabulam considerabis.

Schw.Roth.S. R.R. R.R. R.R. TR.
Magis videtur legen- .. Noctat. Orpeniel 10. Citgara 100e Daniel 10. Dobiel 100. Azimo 10.
Camyel 100. Pariel 10. Omyel 10. *Nodar 10. Tediel 0.
Budiel 10. Cariel 10. Asiniel100.Phaniel10. Moriel 0.
Elcar 10. Neriel 10. Calym 100.Meras 100. Tugaros0.

Hic habes in tabula 10. angelos Camuelis qui præsunt dieieum substitutis suis in numero, & totidem qui presunt nocti, cumsuis quoq; subseruientibus. Vltimi autem sicut cernis nullumhabent substitutum, quoniam o sicut nosti, nihil omnino significatin numero. Cum ergo volueris per istos angelos operari,præpara chartam tuam, sicut moris est; & versus ad Eutum scribequamcunque narrationem, & in quacunque lingua volueris;quæ non sit necesse occultari: qua perfecta, legas sequentemconiurationem tacite. Camuel aperoys, melym meuomanial,casmoyn cralti busaco aeli lumar photyrion theor besamys, anealCabelonyr thiamo vesonthy. Completa hac coniurationesub silentio, fac commissionem tuam spiritibus, qui præstosunt, quemadmodum nosti; & emitte eos, omnia sub silentio &extra tumultum, si fieri potest, operans, postea da literas, cui voluerisnuncio perferendas, apertas vt libet, & vadat, quia Spiritusnon negligent officium suum, siue cito veniat nuntius, siuetarde, de quo nullum sit tibi dubium, qui fideles sunt. Oportetautem vt scias, quem Spiritum mittere velis ex pr&aedictas, quatenusin coniuratione nomen eius statim post principalem exprimas,& hoc in omnibus operationibus, in quibus angelorummittendorum nomina in ipso capitulo ponuntur. Sed iamponamus dictorum à nobis similitudinem super his, quæ pertinentad officium Camuelis & Spirituum eius subiectorum.

[Roth]

SIT ISTA MENTIS MEÆ INTENTIO SE-

cretissima, quam per Spiritus praedictos velim
scire absentem.

SVm Romæ positus, intelligo ex consilio secretissimo summi pontificis,Romanum imperium ipsum velle tranbsferre in Fràcos. Cupio auisare Germaniæprincipes: per nu~tios nequeo quibus non confido: literis nequeo, quiæin omnibus Ciuitatibus Italiæ sunt in portis deputati, qui scrutanturtranseu~tes exactissime. Scribo ergo vnam orationem deuotam, quam mitto pernuntium apertam, cum alijs familiaribus literis clausis ad eosdem principes.Compello Spiritus tertiæ mansionis & præcipio eis vt literas mittendassequantur. Et cum à recipiente vocati fuerint, reuelare ei non obmittantsecretam intentionem meam, quam literis cõmendare non audebam.Veniunt, vadunt, obediunt. Omnes morimur, quoniam omnes hæreditariumreatum originalis noxæ contraximus: nemoque viuit non moriturusin breuissimo tempore: contraximus delictum originale in Adam & Eua.Morimur autem morte corporis omnes homines propter temeritatem MatrisEuæ miserabilem. Mortem vero animæ Victor mortis Iesus nos liberandofugauit. O Iesu Christe crucifixe, respice humilitatem nostram quoniammiseri sumus, infoelices, multisque tribulationibus vexamur. Ergo clementissimeRex coelorum petimus concede nobis contritionem, veniamqueomnium peccatorum propter humilitatem tuam eximiam qua redemistinos de inferni ærumnosis tenebris, noxiisque passionibus. O beatitudo nostraIesu clementissime, ô dulcissime amator Innocentiæ quid retribuam tibi.Tu santus & innocens pro nobis pateris. Quo fugiemus cum veneris adrationis examen? Venies cum potestate reddere mercedem vnicuique secundumconscientiam suam. Eruntque tibi nuda omnia: nec te aliquid latebit,cuius non habeas notitiam. Ergo viuentes agite fratres poenitentiam, districtumqueDei omnipotentis examen operibus misericordiæ præuenite.

Tergite fletibus crimina & pauperum labores subleuantes, Deum vobisefficite placabilem. Quoniam benignus est inuocantibus eum. Ergo, dumtempus est, quærite misericordiam eius. Semper gratias agite ei qui redemitvos Iesu Christus crucifixus pro hominum salute timentium dominum.

SIT ALIA FORMA SECRETORVM ISTA
quæ committatur Spiritibus.

SEcretum manet in mente mea repositum, de aduentu meo ad amicumvel amicam in proximo secreto. Non audeo scribere hoc ipsum, ne palamfiat, quod causa vetat ardua, nec demandare per nuntium, quod idempericulum: voco spiritum, committo rem, venit, vadit, perfert secretum secretissime,tutus sum ego literarum forma quas mitto, fit vt libet familiaris,ne desit occasio.

Salutem D. Lator præsentium frater Arnoldus Bostius plura composuitadmiranda volumina de variis rebus, vt in libri nostro tibi dudumtransmisso inter alia multa, qui prænotant de Ecclesiasticis scriptoribus,reperies scriptum in fine, vbi fit mentio viuentium. Hunc tantum virum,religione & artium venustate notabilem tuæ sinceritati, charissime fautor,commendo & plurimum rogo, quatenus recipias ipsum ea qua omnesin amicitia nobis coniunctos suscipere familiaritate consueuisti. Reserabittibi arcana multa naturæ teque conuersatione dulcissima oblectare poterit,si volueris. Meum de magicis experimentis codicem quem habes mihi oroquantocyus curato remittere. Volumen Synesij virtute spirituum mittamtibi mox cum mihi experimenta mea remiseris. Cura te ipsum vt valeas.Mihique sæpe rescribito. Datæ in Spanheim sexto Iduum Martij. Anno dominicæIncarnationis M.D. Ioan. Trith. Abb. ----- Recipiens autem literasis ad quem spiritu~ misisti, faciat quod in hac arte nouit esse faciendum:& signo orbiculari cognito se vertat ad Eurum subque silentio istam dicatimprecationem.

Camuel Busarcha, menaton enatiel, meran sayr abasremon, naculi pesarumnadru lasmõ enoti chamabet vsear lesponty abrulmy pen sayr thubarym,gonayr asmon friacha rynon otry hamerson, buccurmy pedauellon.His dictis accipiat literas denuo in manum respiciens versus Eurum vtnosti. Notandum vero quod isti spiritus omnes cum suo principe sunt, adEurum & propterea oportet, vt se illo vertat omnis qui operatur per illos:aut si non potest, literas saltem illo versus cum receperit reponat. Obserua& intellige quæ diximus tibi.

CAP. IV.

[ROTH]

CVIVS PRINCEPS ASELIEL MORATVR AD
Euro-austrum, habens sub se 40. principales substitutos cum
seruitoribus eorum: & præsunt his quæ
pertinent ad amorem.

QVARTAM mansionem ab Oriente in Euro-austrotenet magnus princeps Aseliel cum spiritibus suis,quorum decem præsunt operationibus in hac artediurnis, & 20. nocturnis. Horum omnium potestas& officium est nuntiare ea quæ pertinent ad amorem mulierum.Habent autem hi 30. tanquam principales sub se, & totidem aliosquos mittunt per ordinem ad officia sua, cum fuerint per operantemdebito modo vocati. Rursus sub istis iterum sunt alij,quorum magnus est numerus. Tu autem cum volueris per principemhuius mansionis in Steganographia operari, non opusest omnes subiectos ei spiritus aduocare, sed sufficit tibi vnusaut duo, siue operatio sit nocturna siue diurna. Dicam ergo tibipaucorum nomina, cum numero subseruientium eis. Ex quibussemper aduoces vnum aut duos quos volueris, nec pluribus indiges,nisi operatio pro diuersis. Hæc est tabula:

Mariel 20 Cubiel 20 Asphiel 20 Melas 20 Nom. rub.
Charas 20 Aniel 20 Curiel 20 Sariel 20 Num. nig.
Parniel 20 Asahel 20 Chamos 20 Othiel20 Nom. nig.
Aratiel 20 Arean 20 Odiel 20 Bufar 20 Num. rub.

Habes iam ecce sedecim principes ex maioribus, qui sunt subAsiel magno, quorum octo præsunt diei, & octo præsunt nocti, &quilibet ex eis habet 20. subiectos famulos, quos mittunt ad officiasua, quotiens necessarium fuerit. Principes omnes boni sunt& ad obedientum beneuoli atq; promptissimi: sed famuli eorumnõ omnes, quoniã superbi & implacabiles aliquando sunt, maximead eos quos confiderant in arte minus esse perfectos. Isti verosedecim principes cum subditis suis ad omnia nuncianda tibisufficiunt, nec opus est, te plures vel nosse vel aduocare. Cumautem volueris operari in Steganographia per Asielem, propræmissis in arte consuetis obserua locum mansionis eius, quiest in Euro-austro, & voca vnum ex spiritibus supra dictis protempore suo, quemcunq; volueris. Hæc est coniuratio. Aselielaproysy, melym, thulnear casmoyn, mauear burson, charny demorphaon,Theoma asmeryn diuiel, casponti vearly basamys,ernoti chaua lorson. Completis ex more coniurationibus subiungecætera quæ sunt ex more in arte facienda, & consequetureffectus operationis tuæ certissimus. Ponamus exemplus.

Fingamus mentis tuæ arcanum. Habes amicam in cuius amoredetineris, nec minus ipsa: sed accedere aut alloqui nõ poteseam propter custodiam suorum. Inuenisti tandem consilium,quo ipsa potiri valeas, sed eam est auisare etiam prius necesse:per te non potes, literis nõ audes ne in manus aliorum deueniant:nuntijs aut vetulis rem non decernis committendam, ne te posteareddant notum. Rem ergo arte per tempus occulta, quamfieri palam non posse confidis. Vocas ministros attis inuisibiles,scribis literas in nullo suspectas ipsasq; mittis ad amicam etiamper ipsos custodes, laudant scriptum, præbent amicæ legendum:illa signum recognoscens nuncium aduocato occultum, auditconsilium, remandat consensum: accedis, istras potiris.

Mors Iesu Christi genus humanum viuificauit, cuius vita innocenterafflicta liberauit nos ab omni calamitate. Ergo honoremus humilitatemeius in nobis resistendo tentationib. vitiorum, instandoqe in omnib. bonorumoperum. Christus Iesus saluauit animas nostras. Gratias dicamus æternasnostro redemptori pÿßimo quoniam omnes reduxit ad tutas exuuias,cuius nomen cum feruore laudemus omni tempore, præoccupantes faciemsanctissimã eius nostris orationibus; viuamus virtuose in amore rectitudinis,abÿcientes tumultum mundalium negotiorum, iusticiæ normamsequamur, vitÿs noxiis resistamus deuotißime, lachrymisqe negligentiasabluamus in maxima solicitudine memores futuri iudicÿ, cuius inæstimabilishorror inferni pœnis nequaquam inferior. Anno Dominicæ natiuitatis M.D.6.Id.Martÿ. Cum has simile sve acceperit literas is cui mittuntur inarte peritus faciat quod nouit secundum eis instituta faciendum, vertatqe sead aspectum Euroaustri. Cuius hoc signum & legat contestationem spirituumquæ est talis: Aseliel murnea casmodym bularcha vadusynaty belrondiuiel arsephonti si pa normys orleuo cadon Venoti basramyn. His contestatiscontinuet operationem artis, & audiet secretum mittentis.

CAP. V.

[ROTH]

CVIVS PRINCEPS SVPREMVS, BARMIEL
nomine, moratur Austro, habens sub se 10. principes, qui præsunt diei, & 20.
qui præsunt nocti cum seruitoribus eorum: & sunt super secretis nunciandis,
quæ pertinent ad traditiones
castrorum.

QVINTÆ mansionis in Austro ad meridiem princepsmagnus vocatur Barmiel, habens sub suo dominioprincipales duces 10. qui præsent diei cum subseruitoribuseorum & 20. numero, qui præsunt operationibusnocturnis cum famulis eorum. Qui ideo plures sunt numero,quam diurni; quia frequentius operatio huius mansionis fit in noctequam in die. Eorum enim officium est nuntiare secretas traditionescastrorum & ciuitatum, maxime temporibus nocturnis. Tuautem cum volueris in hac arte operari per Barmielem; voca vnumex principibus eius, quem cubque volueris: statim veniet adte cum 20. seruitoribus, quia nunquam solus aut cum paucioribusincedere consueuit aliquot principum huius monsionis. Secretumvero tuum non famulis quia superbi & malitiosi sunt, sedprincipi committe, quia bonus, placidus, fidelis, & multum beneuolusest. Sed iam nominabo tibi ex ipsis principibus diurnis octo& ex nocturnis similiter octo, qui sunt meliores & promptiores adobediendum, nec pluribus indigemus.

Schw. Roth. R. S. S. R. R. S.
Sochas 20. Acterar 20. Barbis 20. Marciaz. 0.
Roth. Schw. S. R. R. S. S. R.
Tigara 20 Barbil 20 Marquus 20 Baabal 0.
Schw. Roth. R. S. S. R. R. S.
Chansi 20 Carpiel 20 Caniel 20 Gabir 0.
Roth. Schw. S. R. R. S. S. R.
Keriel 20 Mansi 20 Acreba 20 Astib 0.

Habes 16. spiritus, quorum duodecim quilibet habet 20. ministros,cum quibus solent apparere vocanti. Reliqui quatuor, quibuso. quod nihil significat suppositum est, nullum habent subseruientem,sed semper soli veniunt & sunt in ministerio suo fidelissimi& impigri ad omnia quæcunq; mandaueris eis. Volens itaq; operariper aliquem eorum, præmissis his que sunt in arte præmittenda,dicas coniurationem istan ad Austrum. Barmiel buras melocharnotiel malapos veno masphian albryon, chasmia peluomorophon apluer charmya noty Mesron alraco caspiel hoalnochorben ouear ascrea cralnoty carephon elcfor bumely nesitanarmy tufaron. Postquam imperationem compleueris, spiritui apparentiquem vocasti commenda secretum, literas autem mitte perquemcunq; volueris, & qualescunq; volueris. Sed vtamur exemplo.

PONAMVS SECRETVM REGIS, QVOD

non sit confidendum alicui quouis modo.

REx quispiam aut princeps obtinere ciuitatem aut munitionem armis nonvalet, qua cupit, rem arte pertemptat, corrumpit mercede custodes, consiliumnulli confidunt, nec literis quidem, ne deprehensus ille nõ consequaturintentum, isti mercedem cum vita amittant. Ad Mansionem Barmielis seprinceps conuertit, vocat spiritum nuntium, committit occultum: venit ille,perfert nuntio, capitur nocte, non scitur quomodo. Pro his si placet fingamusliteras in nullo penitus metuentes lectorem.

Iuste viuendo fœlicitatem consequemur: soli namqe exaltandi humiles, soli temperarijcondemnandi. Si fœlicitatem requiris, æternam iustitiam tene, & altißimam gloriamconsequeris. Feruentißimus Zelator veritatis esto & non amaueris mendacium, corrumpenshonestatem, animique temperantiam dissoluens, fuge vanitatem mundi, quoniambreuißima est. Amator esto Iustitiæ & neminem supplantes iniuste. Cole virtutes, vita fuge,iustitiæ libertatem tuere, omnem insolentiam caue, semper humilis esto. Saluatorem animarumnostrarum dilige: qui diligit eum, nequaquam morietur infœliciter. Contemnegloriam repente transitoriam, ama beatitudinem sanctorum æternaliter non corrumpendam,fuge solicite insidias hostis nostri antiqui, quem vincet nunquam intermittenda deuotionishumilitas. Esto vigilans vt carnis ardore non vincaris, viriliter iustitiæ semitasdefende, rectitudinisque Zelum intrepida perseuerantia tenendum memineris. Gloriaminanem semper fuge tanquam venenum. Paradisi Dei amoenitatem contemplare sempermanentem. Gaudia seculi cito transeunt, hodie lætus, cras omnibus spoliatus emoritur.Fuge Zelum vitiosum amaritudinis, fuge superbiæ tumorem, quoniam vtriusque reatumperpetuis ma;is esse obnoxium non ignoras. Omnis superbus odibilis Deo: moriens sine intermissionecruciandus nunquam consolabitur. Quid deniqe exspectabunt siperbi nisi lamentum? Ergo væ vobis elati, æterno supplicio digni tenebrisqe & horribus reseruati sempiternis.O vanitas vanitatum mundi, exterminatrix luminis animarum deceptrix exulum,inferni reseratrix perniciosißima, Io. Tritth. Abbas. Spanheimensis scrips. 5. Id. MartijM.D

Recipiens literas, cognito signo Barmielis se mox vertat ad Austrumvel quam primum potuerit. Non enim periculum, quo adobedientiam spiritus, ex mora nasci poterit: etiamsi multa fueritinterposita. Nam quando vocant, semper venire consueuit, siuecito siue tarde, etiam post dies multos vocent. Hæ est eius Coniuratio,ijs premissis quæ ars expostulat agenda.

Barmiel any casleon archoi bulesan eris, Casray molaer pessaroduys anale goerno mesrue greal cusere drelnoz, parle cufuretibasriel aflymaraphe neas lo, carnos erneo, damerosenotis anycarpodyn.Hanc Coniurationem cum dixerit, sicut oportet versusAustrum, audiet & intelliget mentem tuam, quam non literissed spiritui commisisti: si ad aliam plagam se verterit, nunquamintelliget.

CAP. VI.

CVIVS SVPREMVS PRINCEPS GEDIEL
in Austro africo mansionem agens, sub se habet 20. in die, & totidem
in nocte cum seruitoribus eorum, qui officium annunciandi,
ea, quæ præcauenda, pericula habent.

SEXTÆ mansioni quæ est in Austro-africo presidetprinceps magnus Gediel qui habet sub dominio suo aliosduces principales 20. in die, & totidem in noctecu~ multis seruitoribus eorum. Horu~ officium est nuntiareomnia quæ pertinent ad auisandu~ amicu~ de quocunq; imminentefuturo periculo, & maxime ad principes pro defensione patrie,castrorum & ciuitatum; & ad omnia nuntianda quæ prosuntamicis, & his quibus fauemus, ad salutem: nec non & contra inimicos& aduersarios quoscunq;. Ad hec omnia non est necessariumaduocare 20. principes, sed duo sufficiunt cum seruitoribus suis,quos vt noscas ex nomine, cõsequenter aliquos ex eis numerabo,videlicet octo pro die, & octo pro nocte.

Schw. Roth. S. R. S. R. S. R.
Coliel Sariel Reciel Aroan
20 20 20 20
Naras Rantiel Sadiel Cirecas
Roth. Schw. R. S. R. S. R. S.
Sabas Mashel Agra Aglas
20 20 20 20
Assaba Bariel Anael Vriel

Primo antequam procedamus ad operandum, noueris, quodsemper ad minimum duo spiritus vocandi sunt, cum 20. famulissuis, sine quibus nusquam procedunt, licet non semper omnes appareantvisibiles. Sed de hoc non est curandum; modo tu consequarisper eorum ministerium inuisibile quod intendis. Cum ergoper eorum ministerium volueris aliquid in Steganographia operari;conuerte te ad Austro-africum; quoniam omnes ibi cumprincipe suo Gediel omni tempore morantur: & fac, quæ nostisecundum ordinem esse facienda. Hæc est Coniuratio:

Gediel asiel modebar mopiel, casmoyn, rochamurenu proysnasaron atido casmear vearsy maludym velachain demosar otielmasdurym sodiuiel mesray seor amarlum, laueur pealo netus fabelron.His completis erunt duo principes nominanti vocatipræsentes, boni, beneuoli, & securi: quos non debes timere: sedcommitte eis confidenter, quicquid volueris: & mandatum tuumfideliter implebunt hoc signum erit rubrum.

[Roth.]

HABEAS IN MENTE TVA TALE SE-

cretum, quod literis commendare non audes.

SVm principi meo pro multis in me beneficiis obnoxius aduersariorum eiussecreto percepi consilium per insidias & traditionem capiendi hac nocte castellum.Principem auisare meum cupio: literis nequo, cum scrutinium transeuntiumper hostes fiat in via: per nuncios nequeo, quia nulli penitus meumpericulum scio credendum. Vocabo spiritum, committo secretum, mitto literastantum pro forma quascunque voluero, vt nouerit princeps, quis sit vocandus:& ex spirituum numero (quia sine literis alioquin nesciret missum àme spiritum) vadit iste, nunciat: princeps præoccupat castrum.

[Roth.]

SIT FORMA LITERARVM ISTA VEL

alia; quam cum legerit, ire prohibeat.

SVmma humani generis nobilitas summaque virtus est Deum pure amare,ipsius gloriam quærere, & eum rectitudine mentis adorare. Humilitasenim puri cordis regnabit in Coelis patientia sublimabit, sola mens hominisnudi, Deum timentis diligentisqe ad nobilitatem veram constituetur. Deumama, mundum sperne; sæculum iniquitatum fuge, ama religione~, fraternamcharitatem, pacis vinculum, recteque conuersantium vnitatem. Christus inEuangelio monet: Nõ oportere nos solicitari circa humanas curas superfluas.Habentes (inquit Sanctus Apostolus) necessaria tantum, simus contenti.Habeamus itaque Dei amorem & Zelum iustitiæ: quoniam vere solidæ diuitiæsunt, puritas animi, simplicitas cordis, negligentia honoris terreni, venustatisemundatio, morumqu sanctorum institutio. Simus intenti operibus bonis, nevitia nos obruant, viuamus innocentes in omni rectitudine tanquam crastinomorituri. Deum amemus purissimo corde, seruantes solicite mandata eiuscum humilitate pro peccatis lugeamus omni tempore pijssimum Saluatoremdeprecantes quatenum nobis vitia remittat, sui amorem cordisque humilitateminfundat. Deseramus istius mundi concupiscentias & vanos falsosqu honoresobitum nostrum sedulo cogitantes. Viuere virtuose, proximum diligere,iniuriam nulli facere, Deum timere, eleemosynas dare, famelicos reficere, bonosdefendere, prauorum vitia redarguere, orationibus insistere, gloriammundi contemnere, lectionibusque incumbere, thesauri Christianorum suntVana enim gloria mundi repente ruitura est, falsæ etiam diuitiæ, quas breuiexspirantes reliquemus inuiti, sola iustitia est nostra foelicitas. In nostra humilitatesit gloriatio & diuitiarum possessio nobiscum omni tempore mansura,memoria mortis, timor iudicij & nostrorum recordatio peccatorum.

Cum has vel quaslibet alias literas nullu~ continentes secretumprinceps acceperit meus: viso signo Gedielis nouit quo sit vertendum,& quis vocandus Spiritus.

Coniuratio.

Gediel aprois camor ety moschoyn diuial palorsan, fermel, asparlonCrisphe Lamedon ediur cabosyn arsy thamerosyn. Hisdictis, vt oportet, subiunctisqe non nullis quæ sunt in arte necessaria,spiritu reuelante, non litera, mentis meæ secretum, sciet arcanum,& præoccupat inimicum.

CAP. VII.

CVIVS PRINCEPS SVPREMVS EST ASIRI-

el, cuius mansio est ad Africum, habens sub suo dominio duces 20. qui
præsunt diei, & totidem qui præsunt nocti: quorum officium
est nunciare consilia principum
amicis.

SEPTIMÆ mansionis princeps & supremus vocaturAsiriel, & habetat in ea plaga orbis, quã appellamus ad Africu~, habe~ssub se 20. principes, qui presunt diei, & totide~, qui presunt nocti: quiomnes sub se multos habe~t famulos. Si duo duces voce~tur ab operantead ministeriu~ artis ex diurnis; semper 20. famulos habe~t seruie~tessibi: similiter & cum nocturnis fit. Quare si vnu~ vocaueristantu~ ex principibus, maxime nocturnis: nõ 20. sed 10. famulos eumhabere duntaxat comprobatur. Diurnos non vocabis, nisi ad minimu~duos; quoniam soli venire non consueuerunt: ex nocturnisvnu~ vel duos, sicut placuerit, aduocare poteris. Si vocaueris duos,20. si vnu~, 10. famulos in coniuratione ex more noueris esse addendos.Et vt scias, q soli, & cu~ socio qui sint vocandi; tabulam cõsidera.

Roth S. R. S. R. S. R.
Astor Buniel ArcisatCusiel
S. 20. 20. 20. 20.
Carga Rabas Adriel Malqueel
Roth.
20 ----- 20 ----- 20 ----- 20 ----- 20 ----- 20
Schw.
20 ----- 20 ----- 20 ----- 20 ----- 20 ----- 20


Schw. R. S. R. S. R. S.
Amiel Maroth. Budar 10. Fassua 10
R. 20. 20.
Cusiel Omiel Aspiel 10.Hamas 10.

Horu~ spirituum qui sunt principales inter 40. habent officiumnunciandi secreta consilia principum subditis suis & amicis; ex diurnishabes octo, & ex nocturnis totidem cum multis seruitoribussuis, qui sufficiunt ad omnia; nec cæteros vocare opus est. Diligenterobserua, vt cum vocas vnum vel duos principes ex nominatisiam numerum seruitorum eorundem in carmine exprimas: suntenim superbi, & mirabiliter placet eis, quod multis dicantur præesseclientelis. Cum ergo volueris per ipsos in Steganographia operari;verte faciem ad Africu~, & fac quæ nosti esse facienda cu~ diligentia:vt nihil penitus ob mittas eorum, quæ pertinent ad artem.
Cõiuratio: Asiriel aphorsy Lamodyn to Carmephyn drubal asutroySody baruchõ, vsefer palormy thulnear asmerõ chornemadusyncoleny busarethõ duys marphelitubra nasaron venear fabelronty.

His completis, adstabunt ibi vocati: quos vt discernas; scito,quod principes cõmuniter solent apparere in habitu aereo, id est,Sapherino: famuli autem in albis. Secretum vero tuum cõmitte ipsisprincipibus, quia fideles sunt. Habent antè illam consuetudineminter se omnes duces, vt, quando alloquitur eos operator, tu~cfamulos emittant: imo per se recedant, ne audiãt cõmissionem.Cessante illo loqui ad principes, iteru~ famuli astare videntur.

Sit principis tale secretum, quod nulli credat perferendum.

CONSILIVM principis magnum & secretissimum de rebusarduis & maximis est. Vult illud scire principem alium quempiamamicum, eo qe causam habeat: sed timet venire cu~ maximopericulo sui suorumqe in publicum: si autem nuntio committatur,ne tradat, aut literis, ne legantur ab aliquo. Vocat ergo spiritum,qui non reuelabit arcanu~: committit, emittit, perficit, securus est.

Literas mandat in nullo suspectas, nec publicum in
aliquo metuen es.

IESV Christe Lumen indeficiens, omnium sancrotum æterna beatitudo.Creator vniuersitatis & rector, miserere nobis. Nos infirmi, gementes &flentes misericordiam tuam rogamus. Largire nobis virtutem vincenditemptationes diaboli, vt deuictis præsentibus malis requiem consequamur. OSaluator dulcissime Iesu remitte peccata nobis orantibus. Tuæ enim sumus,clementissime pater, creaturæ humiles: respice nos miseros inutilesqe famulos,quoniam tibi famularitotis viribus optamus. Fac noc habere amoris tui feruorem,bonis exornatum operibus in nobis semper. Da nobis veras virtutumoperationes, obseruantiam iustitiæ, rectitudinisqe inseparabilem amorem: facnos veraciter esse humiles mundaliumqe rerum strenuos contemptores, quatenustuo amore semper ardentes nihil diligamus terrenum, nihil &aestimemusnobis temporale iocundum. O præceptor humilitatis Iesu Christe, doce nostuam imitari doctrinam. Sumus (proh dolor) vitijs multis inuoluti, operibusbonis nudi. Salua nos Iesu Christe, ne pereamus. O Summa veritas viuificanos, refugium animarum refrigerantissimum: esto nobis turris fortitudinis.Tu enim viuificator noster es, tu salus es animarum, mentisqe renouator dulcissimus.Tu ineffabile gaudium angelorum, animorumque fidelium requiessaluberrima. Tu beatitudo sanctorum te amantiu~. Tu inextinguibile lumenciuium supernorum. Tu mortuorum Viuificator fragilitatem nostram respice.Iesu Christe dulcissime adiuua nos fragiles seruos tuos, quatenus per viamveritatis sine offensione incedentes requiem consequamur æternam, O pijssimedomine Iesu mitiga labores exilij nostri. Et cum finis, istius vitæ coeperitappropinquare, nobis misericorditer subuenire tunc digneris, quatenus antefaciem virtutis tuæ aduersarius ruat conterritus, fugiantqe procul omniummalorum prouocatores diaboli, mortis æternæ principes, sæuissimiqe nostripersecutores. Rogamus per virtutem nobilissimæ mortis tuæ dulcissime Iesu:non despicias nos inutiles seruos in die exitus nostri, quos redimere voluistisanguine tuo: Laua excessus nostros, quatenus intrare gaudia patriæ coelestis,expectantibus nos angelis, mereamur. Amen.

Scripsi ego Ioan. Trith. Abbas, idibus
Martij, M.D.

LITERAS idcirco mittimus ad eum, cui fuerit spiritus quoquemittendus; quia nullus principium aut seruorum ex ipsis spiritibusvenis, nisi vocetur, neque ad mittentem, neque ad eum, cuimittendus est. Vt ergo sciatis, cui mittitur, à qua mansionis plaga& quem debeat vocare spiritum; literæ mittuntur signo principissigillatæ, & ita scriptæ vt Spiritum oblectent, cupiatque eorum fomentorecreari. Sed de his in vltimo capitulo dicemus.

HÆC EST CONIVRATIO SPIRITVVM

pro recipiente.
ASIRIEL onear Camot Laueuiel gamer sothin ianoz alnaybulumer palorson, irgiel lamedon, ludiel Caparosyn nauy asparlonnadiel bulephor ianos pesonty tresloty Camõ elyr, mearsunosy thamerosyn. His dictis versus Africu~ secretissime, cæterisqueadditis, quæ requiruntur ex arte; Spiritus apparebit illi cumseruis suis visibilis, nullo aliorum vidente eum, nec audient: & reuelabitsecretum mittentis in aurem.

CAP. VIII.

CVIVS PRINCEPS SVPREMVS EST MASERIEL

ad eam plagam habitat, quam Fauonium appellamus,
habens sub se duces 60. principa;es cum seruis
eorum multis.

OCTAVA mansio est circa Occidentrm in eo loco, àquo ventus appellatur Fauonius: & ibi habitat princepsmagnus, qui dicitur Maseriel cum infinita multitudineducum, principum & famulantium, ex quibusad hanc artem deputati sunt principes 30. qui præsunt operationibusdiurnis, & totidem qui præsunt nocturnis, cum multisseruitoribus. Hi omnes sunt constituti ad nunciandum & referendumsecreta humanarum artium Philosophiæ, Magicæ, Necromantiæ,& omnium mirabilium & secretissimarum operationum, quæ paucissimissunt notæ hominibus: & super his sunt prompi & multumfideles, nec reuertuntur, nisi perfecerint totum qe eis fuerat commissum.Quieti sunt & sine strepitu veniunt, sicut iubentur per secum multis vel cum paucis, vel etiam sine famulis salte~ visibiliter:nemine~ terrent, nisi eu~, qui non institutus in arte presumpserit eosvocare per vera principia artis, ad que nemo facile sine instituentepertingit. Vt aute~ in promptu habeas, quos voces ad operationemapiritus: noueris, tibi non omnes esie necessarios, sed aliquos: &ideo sufficiant tibi duodecim pro actionibus, quæ fiunt in die, & totidempro his quæ fiunt in nocte, cum seruitoribus eorum.

Roth. Schw. R. S. R. S. R. S.
Mahuc 30 Zerael 30 Azimel 30 Alsuel 30
Roth. Schw. R. S. R. S. R. S.
Rouiel 30 Athiel 30 Chasor 30 Aliel 30
Roth. Schw. R. S. R. S. R. S.
Fariel 20 Vessur 30 Potiel 30 Espoel 30

Roth. Schw. R. S. R. S. R. S.
Arach 30 Sarmiel 30 Baros 30 Rabiel 30
Maras 30 Amoyr 30 Eliel 30 Atriel 30
Noquiel 30 Badiel 30 Paras 30 Saluar 30

Habes quidem ex trigenta spiritibus Maserielis principalibusquatuor & viginti cu~ seruitoribus septingentis & viginti, quorumprimi duodecim præsunt operationibus diurnis, & reliqui duodecimnocturnis. Cum ergo per eos aliquid in Steganographia operarivolueris, verte te ad Fauoniu~, & præmissis necessariis, quæ requirunturex arte, voca vnum ex prænominatis, quem volueris, sicutoportet: & sine mora veniet. Coniuratio: Maseriel bula~ lamodyncharnoty Carmephin iabru~ caresathroyn asulroy beuesy Cadumynturiel bulan Seuear; almos lycadusel ernoty panier ietharcare pheory bulan thorty parõ Venio Fabelronthusy. Apparentespiritu, quem vocasti, committe ei secretum tuum perferendu~ secure,nihil hæsitans omnino, tacite loquens ad ipsum, si in medioaliorum fueris, vt nosti.

[Roth.]

Sit mentis tuæ secretum tale.

HAbes arcana in scientiis occultis philosophia, astrorum Magia, CabalaArithmetica, vel quibus libet artibus, quæ scire optas amicum prope velprocul absentem: sed sunt talia, quæ nec literis nec nunciis committere tutum:aut certe tibi arcana mittat, instandum: vel etiam cõmendare philosophantem,vt necciat tamen aliorsum. Vica vnu~ aut duos ex supradictis spiritibus:expone secretu~: suscipit onus perferet amico, tibiqe reportabit commissa ad illo.

[Roth.]

Scribe orationem quam volueris, aut literas quaslibet
nihil continentes secreti.

OMnipotens sempiterne Deus bonoru~ remunerator æquissime, qui filiumtuum nostri generis esse participem voluisti, vt redemerit diabolica inuidianos miserrimos, qui sola benignitate, redunda~s forma~ nostri suscepit incorrupta~ex flore virginalis vieri, archangelo sancto Gabriele insinuante, qe Virgo conceptura beatissimo tuo spiritui perpetua Virgo permaneret, immaculata,clarior hominibus angelicisqe spiritibus præeminentior. Genuit regemomnipotente~, Deum & hominem, sanctissima & reuerendissima Virgo Maria,virilis consortij omnino nescia, sine dolore pariens, sine tristitia vagientemDeum hominemqe suscipiens semper immaculata consistens, purissima, innocentissima,virtute humilitatis hominibus altior, charitate plena, omni laudidignissima, & ab omnibus veneranda: Angeloru~ beatissima & semper laudanda,imperatrix refulgentissima, nobilis, inclyta, vereqe splendidissima:qua~ tuus filius in omnibus quæcunqe postulauerit, largissima dignationeadmittit, eamqe vt matre~, reuerenter veneratur; omnibus creaturis excelle~tiore~:Cui nihil vnquam expostulanti negare consueuit: sed reuerenter sanctissimævolu~tati tuæ consentit, omnia concedens honori eius, quæ stabit per nobis innouissimo die adiuuans nos venerantes Virginis almæ præclaramerita. Deuslume~ veritatis nobis, deuotissime precamur, infunde Deus gratia~ & misericordia~omnibus inuocantibus te remissionemqe vitioru~ suorum expostulantibushumiliter, & noli nos miseros despicere sed in tua bonitate considentes misericorditersuscipe amore lactantis Deu~ Virginis Mariæ omniumqe electoru~ tuoru~.Amen. Ioan. Tritth. Abb. Spanheimensis scripsi. Ammo dominicæ Incarnationisseu natiuitatis M. D. Iduum Mar. quarto.

Suscipiens literas is cui mittuntur, signo Maserialis cognito se adFauonium conuertat, & præmissis occulte quæ requiruntur adartem, ipsum spiritu~ qui missus est, vocet, Coniuratione~ adijciens.

Coniuratio.

Maseriel onear Camersin, Cohodor messary lyrno balnaongreal, lamedõ odiel, pedarnoy nador ianozauy chamyrin. Coniurationeexpleta sicut oportet missus spiritus nebulatenus apparebit.Dictoque verbo mystico veritatem loquetur ad aurem, & omniaquæ sibi fuerant commissa fideliter intimabit. Nullus tamencircum sedentium sentiet quicquam: modo tu constans & imperterritus,sicut oportet, perseueres.


1579. Trithemius, Steganographie: Ars per occultam Scripturamanimi sui voluntatem absentibus aperiendi certu, 4to, Darmst. 1621.(Written 1500. First printed edition: Frankfurt, 1606.)------------------------------British Library, printed booksShelf mark: 819 e 14Author: J. TritheimTitle: Steganographia: Hoc est: Ars per occultam, etc.Place and date of publication: 1621


Livre I - partie 1 Livre I - partie 2 Livre I - partie 3 Livre II Livre III